Società

MOTU PROPRIO !

Questa notizia è stata scritta più di un anno fa old news

Il contenuto di questo scritto esprime il pensiero dell’ autore e non necessariamente rappresenta la linea editoriale di Wall Street Italia, che rimane autonoma e indipendente.

(WSI) –
Ite, duae missae sunt! Paene obliti
eramus illud « motum proprium »,
quod nuntiabatur jam multos menses.
Sed domi Papae nihil perditur…
Machina enim vaticana tarde certeque
progreditur. Nam, cum nuntiatum erat
liturgiam Traditionis redituram esse,
multi fideles catholici moti erant, praesertim
in terra Gallorum, ubi sunt eae
magnae legiones, quae illam Traditionem
curant.

Pro vestris immortalibus in me fratremque meum liberosque, magna cum laude putetis INSIDER? Nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero
link INSIDER

Et sententia famosa est : Lex orandi,
lex credendi. Itaque non per ambages
nobis dicendum est : Ii, qui fideles
Concilio sunt – sicut nos ipsi sumus –
timent non linguam latinam, thus campanulasque,
sed eum modum quo nationes
intuuntur plerique qui ritus Traditionis
defendunt.

Ritus Pii V erat Ecclesiae quae se
solam veritatem habere putabat. Sed
quadraginta annis post Vaticanum Secundum
non potest ita putare, nisi velimus
remittere ea quae illud Concilium
tulit : humanitatem benigne intueri,
laicis locum dare, cum aliis religionibus
colloqui.
Ii qui illam Magnam Traditionem
curant vicerunt. Oppidum Concilii ceperunt.
Quos Roma jam audit. Et episcopos
Galliae cras regent.
Juvet Fortuna omnes qui cum Christiano
Testimonio repugnabunt!